monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, II <<<     >>> IV

Caput III SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnavit in Hierusalem, librum, qui vocatur ecclesiastes et a Iudaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exorsus est: "Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole?"
Et cum ex hac sententia conecteret cetera, commemorans aerumnas erroresque vitae huius et vanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur: in ea rerum vanitate sub sole illud etiam deplorat quodam modo, quod, cum sit abundantia sapientiae super insipientiam, sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac vita quae sub sole agitur, significans videlicet ea mala, quae bonis et malis videmus esse communia.
2 Dicit etiam illud, quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: "Est", inquit, "vanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos venit sicut factum impiorum, et sunt impii, super quos venit sicut factum iustorum. Dixi quoniam hoc quoque vanitas."
In hac vanitate, cui quantum satis visum est intimandae totum istum librum vir sapientissimus deputavit (non utique ob aliud, nisi ut eam vitam desideremus, quae vanitatem non habet sub hoc sole, sed veritatem sub illo qui fecit hunc solem), -- in hac ergo vanitate numquid nisi iusto Dei rectoque iudicio similis eidem vanitati factus vanesceret homo?
3 In diebus tamen vanitatis suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet veritati, et utrum sit expers verae pietatis an particeps; non propter vitae huius vel bona adquirenda vel mala vitanda vanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erunt et bonis bona et malis mala sine fine mansura.
4 Denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: "Deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo; quia omne hoc opus Deus adducet in iudicium in omni despecto, sive bonum sive malum."
Quid brevius, verius, salubrius dici potuit? "Deum", inquit, "time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo."
Quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei; quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad veritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine vanitatis. "Quia omne hoc opus," id est, quod ab homine fit in hac vita, "sive bonum sive malum, Deus adducet in iudicium in omni despecto," id est in omni etiam qui contemptibilis hic videtur et ideo nec videtur; quoniam Deus et ipsum videt nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.